{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.389.287-302","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.389.287-302","ref":"2.389.287","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.287","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.287.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"« Et dixi ego in corde meo, sicut eventus stulti, ita et mihi eveniet, et ut quid sapiens factus sum? Et loculus sum in corde meo, quoniam hoc quoque vanitas. Non enim erit memoria sapientis cum stulto in aeternum, eo quod ecce diebus qui supervenient, universa oblivio cooperiet; et quomodo morietur sapiens cum stulto? » Dixi, sapiens et stultus, justus et impius, aequali sorte morientur, et omnia in hoc saeculo mala eventu simili sustinebunt; quid ergo mihi prodest, quod secutus sum sapientiam et plus caeteris laboravi? Rursum cogitans et diligenter mecum mente pertractans, sententiam meam vanam esse deprehendi. Non enim similiter sapiens et insipiens habebunt in futuro memoriam, quando consummatio veniet universitatis: et nequaquam pari exitu tenebuntur, quia hic ad refrigeria, ille perget ad poenam. Apertius in hoc loco sensum Hebraicum Septuaginta interpretes transtulerunt, licet verborum ordinem non sint secuti: « Et ut quid sapiens factus sum ego? Tunc abundanter locutus sum in corde meo, quoniam insipiens ex abundantia loquitur: quoniam boc quoque vanitas, quia non est memoria sapientis eum stulto in aeternum, » et caetera. Quod videlicet priorem opinationem suam stultam esse convincens, insipienter se locutum esse testatus sit, et errasse, quia ante sic senserit. « Et odivi vitam, quia malum super me opus quod factum est sub sole, quia omnia vanitas et pastio venti. » Si mundus in maligno positus est, et in tabernaculo isto Apostolus ingemiscit dicens: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? recte odio hahet omne quod sub sole factum est. Ad comparationem quippe paradisi et illius vitae beatitudiuem, in qua spiritualibus pomis et virtutum deliciis fruebamur: nunc quasi in ergastulo et carcere sumus et valle lacrymarum, in sudore vultus nostri comedentes panem.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.389.273-286","label":"2.389.273 to 2.389.286","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.273"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.389.303-318","label":"2.389.303 to 2.389.318","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.303"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}