{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.389.362-386","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.389.362-386","ref":"2.389.362","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.362","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.362.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"« Tempus pariendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. » Nulli dubium quod et onus et interitus hominum, Deo notus sit et praefinitus, et idipsum esse parere, quod plantare: mori, et quod plantatum est evellere. Sed quia in Isaia legimus; A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus, et peperimus (Isa. XXVI, 18); hoc dicendum est, quod perfecto viro, partus iste, qui de timore natus est, cum Deum amare coeperit, moritur. Perfecta quippe dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Hebraei omne hoc, quod de contrarietate temporum scriptum est, usque ad illum locum, in quo ait: Tempus belli, et tempus pacis, super Israel intelligunt. Et quia non necesse est per singulos versus ponere, quid interpretentur et sentiant, perstringam breviter [Al. leviter] latiorem super hoc dissertationem lectoris ingenio derelinquens. Tempus fuit generandi et plantandi Israelem, tempus moriendi, et ducendi in captivitatem. Tempus occidendi eos in AEgypto, et tempus de AEgypto liberandi. Tempus destruendi templi sub Nabuchodonosor, et tempus aedificandi sub Dario. Tempus plangendi eversionem urbis, et tempus ridendi atque saltandi sub Zorobabel, Esdra, et Neemia. Tempus dispergendi Israel, et tempus in unum congregandi. Tempus quasi cingulum et baltheum circumdari Deo populum Judaeorum, et tempus ducendi eos in Babyloniam captivitatem, et ibi computrescere trans Euphraten. Lege κζρ[- ζωμα (lumbare) Jeremiae (Jerem. XIII, 1 seqq.). Tempus quaerendi illos et servandi, et tempus perdendi, et tempus projiciendi. Tempus scindendi Israel, et tempus iterum consuendi. Tempus tacendi prophetas, nunc in captivitate Romana, et tempus loquendi eos, tunc quando etiam in hostili te ira Dei consolatione et alloquio non carebant. Tempus dilectionis, qua eos sub patribus ante dilexit, et tempus odii, quia in Christum intulerunt manus. Tempus praelii, modo non agentibus eis poenitentiam, et tempus pacis in futuro, quando intrante plenitudine gentium, omnis Israel salvus erit.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.389.340-361","label":"2.389.340 to 2.389.361","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.340"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.389.387-396","label":"2.389.387 to 2.389.396","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.387"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}