{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.389.49-62","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.389.49-62","ref":"2.389.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.49.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"» Quod si in sermonibus nihil novum dici potest, quanto magis in administratione mundi, quae ab initio sic perfecta est, ut requiesceret Deus ab operibus suis in die septima! Logi in quodam libro: Si omne, quod sub sole factum est fuit in praeteritis saeculis antequam fieret, et homo jam sole condito factus est: fuit ergo homo, antequam sub sole fieret. Sed excluditur, quod hac ratione, et jumenta, et culices, et minuta quaeque, et magna animalia ante dicerentur fuisse, quam coelum. Nisi forte illud respondeat, ex consequentibus ostendi, non de caeteris animalibus, sed de homine Ecclesiastae esse sermonem. Ait enim: « Non est omne recens sub sole, quod loquatur, et dicat: Ecce hoc novum est. » Animalia autem non loqui, sed tantum hominem: quod si loquantur animalia novum esse, et solvi sententiam, nihil novum esse sub sole. « Estne verbum de quo dicatur, vide hoc novum est: jam fuit in saeculis, quae fuerunt anie nos. » Apertius hoc Symmachus transtulit: « Putasne est, qui possit dicere: Vide. hoc novum est, et jam factum est in saeculo, quod fuit ante nos. » Cum superioribus autem congruit, quod nihil novum in mundo fiat: nec sit aliquis, qui possit exsistere, et dicere, ecce hoc novum est: siquidem omne quod se putaverit novum ostendere, jam in prioribus saeculis fuit. Nec putemus signa, atque prodigia, et multa, quae arbitrio Dei nova in inundo fiunt, in prioribus saeculis esse jam facta; et locum invenire Epicurum, qui asserit per innumerabiles periodos eadem, et eisdem in locis, et per eosdem fieri. Alioquin et Judas crebro prodidit, et Christus passus est saepe pro nobis, et cartera quae facta sunt, et futura, in easdem similiter periodos revolventur. Sed dicendum, quod ex praescientia et praedestinatione Dei jam ea facta sint, quae futura sunt.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.389.24-48","label":"2.389.24 to 2.389.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.24"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.389.63-77","label":"2.389.63 to 2.389.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.63"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}