{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.409.61-72","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.409.61-72","ref":"2.409.61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.61.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Mihi vero ab Hebraeo, qui me in Scripturis erudivit, ita expositum est: Cum omnia suo labantur tempore, et sit tempus destruendi et aedificandi, flendi atque ridendi, tacendi atque loquendi, et caetera quae dicta de tempore sunt, quid frustra conamur et tendimus, et brevis vitae labores putamus esse perpetuos? Nec contenti sumus secundum Evangelium, malitia dici: nihilque in crastinum cogitemus (Matth. VI, 34). Quid enim possumus habere in hoc saeculo amplius laborando, in quo id tantum hominibus a Deo datum est, ut alius alia sectando haberet, in quibus erudiri, et exercere se posset? Deus enim omne quod fecit, bonum est, sed bonum in tempore suo. Bonum est vigilare atque dormire: nec tamen semper vigilare aut dormire bonum est, quia vicissim juxta dispositionem Dei bonum est unumquodque, cum opus est. Dedit quoque Deus mundum ad inhabitandum hominibus, ut fruantur varietatibus temporum, et non quaerant de causis rerum naturalium quomodo creata sim omnia: quare hoc vel illud ab initio mundi usque ad consummationem fecerit crescere, manere, mutari. « Cognovi quia non est bonum, nisi laetari, et facere bonum in vita sua. Et quidem omnis homo qui comedit, et bibit, et ostendit bonum in omni labore suo, ex dono Dei est, » Propterea colonus et hospes mundi homo datus est, ut brevi vitae suae fruatur tempore, et spe prolixioris aetatis abscissa, cuncta quae possidet, quasi ad alia profecturus aspiciat, et quod [Al. quantum] potest bene faciat in vita sua: nec frustra ob congregandas opes cogitationibus torqueatur. Neque se putet plus de suo labore lucrari posse, quam cibum et polum, et si quid de opibus suis in bonis operibus expenderit, hoc solum donum Dei est. Ex quibus, non, ut quidam aestimant, ad luxuriam et delicias, et ad desperationem, secundum illud Isaiae: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (Isa.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.409.44-60","label":"2.409.44 to 2.409.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.44"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.409.73-96","label":"2.409.73 to 2.409.96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.73"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}