{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.419","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.419","ref":"2.419","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.419","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.419.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"« Et laudavi ego mortuos, qui jam mortui sunt, super viventes quicunque ipsi vivunt usque nunc. Ev melior super hos duos, qui nondum natus est, qui nondum vidit opus malum, quod factum est sub sole. » Ad comparationem miseriarum, quae in hoc saeculo mortales premunt, feliciores judicavi mortuos, quam viventes, secundum illud Job de inferis disputantis: Ibi reguieverunt lassi corpore, cum his qui vincti fuerant, jam securi, non audientes vocem exactoris (Job. III, 17 et 18). Melior autem est his duobus, vivente videlicet et defuncto, qui necdum natus est. Alius enim adhuc mala patitur, alius quasi de naufragio nudus evasit. Porro qui necdum natus est, in eo felicior est, quod necdum mala mundi expertus est. Hoc autem dicit, non quod qui necdum natus est, ante sit quam nascatur, et in eo felicior sit, quia necdum corpore praegravatus est: sed quod melius sit omnino non esse, nec sensum habere substantiae, quam infeliciter vel esse, vel vivere. Quomodo et de Juda Dominus loquitur, futura ejus tormenta significans: Melius erat non nasci homini illi (Matth. XXVI, 24): quod melius ei fuerit omnino non esse, quam aeternos cruciatus perpeti. Alii vero hunc locum ita intelligunt: Meliores esse dicentes eos, qui mortui sunt, ab bis qui vivunt, licet ante fuerint peccatores. Viventes enim adhuc esse in praelio, et quasi clausos corporis ergastulo retentari; qui vero mortem obierint, jam esse securos, et peccare desisse. Sicut et Joannes, quo major non fuit in natis mulierum (Matth. II), minor est eo, qui minimus est in regno coelorum, et corporis onere liberatus, nescit cum Apostolo dicere: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 14)? Meliorem autem his duobus esse eum, qui necdum natus est, nec vidit mala, quibus in mundo homines deprimuntur. Animas enim nostras, antequam ad corpora ista descendant, versari apud superos, et tandiu beatas esse, quaudiu coelesti Jerusalem et choro teneamur angelico.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.409.194-196","label":"2.409.194 to 2.409.196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.194"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.1-16","label":"2.420.1 to 2.420.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.1"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}