{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.1-16","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.1-16","ref":"2.420.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"«Et vidi ego universum laborem, et simul omnem virtutem operis: quia aemulatio viri a sodali ejus; et quidem hoc vanitas et praesumptio spiritus.» Converti me rursus ad alia, et vidi omnem fortitudinem et gloriam laborantium, et deprehendi bonum alterius esse, alterius malum, dum invidus aliena felicitate torquetur, et patet insidiis gloriosus. Quid enim vanius, quid instabilius, et sic nihili, quam homines non suas flere miserias, vel propria lugere peccata, sed melioribus invidere? « Stultus complexus est manus suas, et comedit carnes suas. » Hic est qui et in Proverbiis (cap. XXIV) piger describitur, continens manibus pectus suum. Cui, tanquam citus cursor, venit inopia, et qui propter nimiam famem (hyperbolice autem dictum sit) comedit carnes suas. Qui melius putat esse unum pugillum habere fanis, et otiosum torpentemque vivere, quam laborantem manum utramque complere. Totum autem quod disserit, hoc est, ut ostendat, et eum qui laborat, et habet aliquid, in mundo patere invidiae, et rursus eum qui vivere vult quietus, inopia opprimi, et esse utrumque miserabilem, dum alius propter opus periclitatur, alius propter inopiam egestate conficitur. Vel certo sic. Qui alienae felicitati invidet, et quasi spiritus furore rapiatur, et invidiam in sinum suum receperit, nutrieritque eam in pectore: iste comedit animam suam, et carnes suas. Quanto enim eum, cui invidet, feliciorem viderit, tanto ipse amplius contabescit et deperit, et paulatim zelo et livore distillat. Aliter: Manus crebro pro operibus accipiuntur, sicut ibi: Verbum Domini quod factum est in manu Aggaei (Aggaei I, 1), sive illius, vel hujus prophetae, quod talia opera gesserit, ut dignus exsisteret, in cujus opere fieret sermo Domini. Huic congruit et illud David: Qui docet manus meas ad praelium ( Psal. CXLIII, 1). Stultus igitur complexus est manus suas, id est, contraxit, et extendere noluit, unde non comedit labores manuum suarum quos nec habet;","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.419","label":"Commentarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.419"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.17-36","label":"2.420.17 to 2.420.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.17"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}