{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.254-266","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.254-266","ref":"2.420.254","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.254","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.254.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Quod autem in medio ait: Et quidem sepulcrum non fuit ei; sive hoc significat, quod dives ille de sua morte non cogitet, et cum omnia possideat, etiam in exstructione sepulcri avarus sit; sive quod saepe propter istas divitias occisus insidiis, insepultus abjiciatur, sive, quod melius puto, nihil boni facinoris egerit, ex quo sibi queat apud posteros memoriam comparare, et non vitam silentio transire, velut pecudes, cum habuerit materiam, per quam potuerit apparere quod vixerit. « Omnis labor hominis in ore ipsius, et quidem anima non implebitur. Quid enim est amplius sapienti a stulto, quid pauperi, nisi scire, ut vadat contra vitam? » Omne quod laborant homines in hoc mundo, ore consumitur, et attritum dentibus ventri traditur digerendum. Cumque paululum gulam delectaverit, tandiu videtur tribuere voluptatem, quandiu gutture continetur. Cum vero in alvum transierit, desinit Inter cibos esse distantia. Et post haec omnia, non impletur anima comedentis: sive quod rursum desideret, quod comedit, et tam sapiens quam stultus absque cibo nequeat vivere, et pauper nihil aliud quaerat, nisi quomodo (Al. quod) possit organum sui corpusculi sustentare, nec interire inedia: sive quod nullam utilitatem anima ex refectione corpusculi capiat, et cibus tam sapienti quam stulto communis sit, et illuc vadat pauper, ubi opes esse perspexerit. Melius est nutem hoc intelligi de Ecclesiastico viro, qui in Scripturis coelestibus eruditus, omnem laborem habet in ore suo. et anima ejus non impletur, dum semper cupit discere. Et in eo plus habet sapiens, quam insipiens: quia cum pauperem esse se sentiat (pauperem autem illum, qui in Evangelio beatus dicitur), properat ad ea comprehendenda, quae vitae sunt, et ambulat arctam et augustam viam, quae ducit ad vitam, et pauper est a malis operibus, et scit ubi Christus qui vita est, commoretur.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.241-253","label":"2.420.241 to 2.420.253","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.241"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.267-282","label":"2.420.267 to 2.420.282","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.267"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}