{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.324-344","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.324-344","ref":"2.420.324","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.324","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.324.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Quia sicut vox spinarum sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. » Melius enim est a sapiente corripi, quam adulatione decipi blandiente. Cui simile est illud: Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Sicut enim vox spinarum ardentium sub olla, strepitum reddit insuavem: sic et palpantis magistri verba non proderunt, vel ad curas saeculi, quae spinae interpretantur, auditores suos cohortantis, vel futuro eos incendio praeparantis. Symmachus pro eo quod nos posuimus: « Quia sicut vox spinarum sub olla, sic risus stulti, » hunc sensum interpretans quem supra disseruimus, ait: « Per vocem enim imperitorum vinculis quispiam colligatur. » hoc est, ad vocem talium praeceptorum magis auditor innectitur, dum vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. « Calumnia conturbat sapientem, et perdet cor fortitudinis ejus. » Nunc sapientem in profectu positum accipe, secundum illud: Argue sapientem, et diliget te (Prov. IX, 8). Sapiens quippe perfectus nulla argutione indiget, nulla calumnia conturbatur. Utamur hoc versiculo, si quando justum virum atque sapientem videmus calumniam sustinere, et turbari de iniquitate judicii, nec Deum statim subvenire praesentem. Pro eo vero, quod Septuaginta, et Aquila, et Theodotio interpretati sunt, perdit cor εύτονίας αύτοΰ, id est, fortitudinis sive vigoris ejus, Symmachus ait, et perdit cor MATTHANA (…) id est, donum: tam verbum Hebraicum, quam interpretationem ejus copulans, et faciens illum sensum, qui alibi scriptus est: Excaecant munera etiam sapientium oculos (Deut. XVI, 19). « Melius est novissimum sermonis, quam principium ejus. » Meliores sunt in dicendo epilogi, quam exordium. In his enim dicentis sollicitudo finitur, in illo incipit. Vel certe sic: Qui incipit audire sermonem, et ad praeceptorem vadit, in principio est; qui vero extrema audit, consummatus est atque perfectus. Sed et hoc modo intelligi potest: Dum in isto saeculo sumus, quod scimus, omne principium est;","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.302-323","label":"2.420.302 to 2.420.323","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.302"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.345-362","label":"2.420.345 to 2.420.362","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.345"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}