{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.380-400","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.380-400","ref":"2.420.380","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.380","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.380.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Quod quidem et Daniel ostendit, dicens: Intelligentes sermones meos fulgebunt, ut luminaria coeli (Dan. XII, 3); sive ut Theodotio interpretatus est: Quasi splendor firmamenti. Qui vero fecerint sermones meos, quasi stellae coeli. Umbram autem argenti, sive pecuniae, illam secundum Αναγωγήν debemus accipere, de qua talenta et minae In parabolis · Evangelii colliguntur (Matth. XXV, Luc. XIX), ut cum fuerimus sub umbra sapientiae, et sub umbra talis argenti: Per diem sol non uret nos. neque…luna per noctem (Psal. CXX). Sed et hoc dici potest, quia umbra est vita nostra super terram: Et spiritus vultus nostri Christus Dominus cui diximus: In umbra ejus vivemus in gentibus (Thren. IV, 20). Omnis nostra in hac terra protectio instar umbrae est, sive sapientiae, sire supradicti argenti, donec aspiret dies, et amoveantur umbrae. Symmachus more suo etiam in hoc loco manifestius interpretatus est, dicens: Quomodo protegit sapientia, similiter protegit pecunia. Sequent autem versiculus perspicue ad studium scientiae cohortatur. « Vide opera Dei, quoniam quis poterit adornare quem Deus pervertit? »Et in boc loco ita Symmachus transtulit: « Disce opera Dei, quia nemo poterit corrigere, quod ille imminuit, » id est, sufficiat [Al. sufficit ] tibi de Scripturis sanctis, sive ex ipsa contemplatione elementorum, scire et intelligere quae facta sunt: non tamen causas rationesque perquirere quare unumquodque sic factum sit, vel aliter fleri debuisse, quam factum est. Verbi gratia, si quis velit quaerere cur Moysi Ita loquatur Deus: Quis fecit mutum et surdum, videntem et caecum, nonne ego Dominus Deus (Exod. IV, 12)? et dicat: Cur caecus et surdus et mutus ita creati sunt, et caetera his similia? sumendum in hoc loco testimonium de septimo decimo psalmo, in quo ad Dominum dicitur: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.363-379","label":"2.420.363 to 2.420.379","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.363"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.401-413","label":"2.420.401 to 2.420.413","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.401"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}