{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.432-458","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.432-458","ref":"2.420.432","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.432","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.432.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"VI, 37); et nullus sit absque peccato, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus, inhumana justitia est fragilitati conditionis hominum non ignoscens. Noli ergo esse justus multum, quia pondus grande, et pondus parvum abominatio coram Domino. Unde et apud philosophos virtutes in meditullio positae sunt, et omne quod nimis est, sive sursum, sive deorsum, reputatur in vitio. Quod autem ait: « Noli quaerere amplius, ne conturberis, » sive, « ne obstupescas; » mentem nostram scit, perfectam comprehendere non posse sapientiam, et mensuram fragilitatis nostrae jubet nos scire debere. Denique et Paulus ei, qui plus quam homo scire poterat, requirebat, dicens: Quid adhuc queritur? Voluntati enim ejus quis resistit? respondit: O homo, tu quis es, qui respondeat Deo (Rom. IX, 19)? et caetera. Si enim causas quaestionis ille, qui interrogans introducitur, audisset ab Apostolo, stupore forsitan torpuisset, et gratiam sensisset inutilem. Quia est et donum, juxta eumdem Apostolum, quod non prosit ei cui datum est. Hebraei hoc mandatum, id est: Noli este justus multum, super Saule interpretantur, qui Agag misertus est, quem Dominus jusserat occidi (I Reg. XV). Sed et ille de Evangelio servus (Matth. XVIII), cui ignoverat Dominus, et ipse conservo noluit ignoscere, huic potest versiculo coaptari, quod fuerit justus multum. « Ne impie agas multum, et noli esse stultus; cur morieris in tempore non tuo. » Cum Dominus loquatur: Nolo mortem morientis, tantum revenatur et vivat (Ezech. XVIII, 32): semel peccasse sufficiat; debemus nos erigere post ruinam. Si enim juxta eos qui de physicis disputant, novit hirundo pullos de sua oculare chelidonia, et dictamnum capreae appetunt vulneratae; cur nos ignoremus medicinam poenitentiae propositam esse peccantibus? Quod autem ait: Ne moriaris in tempore non tuo (Num. XVI); scimus Chore, et Dathan, et Abiron propter seditionem adversum Moysen et Aaron, repentino terrae hiatu devoratos, et in emendationem aliorum, ante diem judicii etiam in hac vita plurimos judicatos.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.414-431","label":"2.420.414 to 2.420.431","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.414"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.459-475","label":"2.420.459 to 2.420.475","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.459"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}