{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.662-680","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.662-680","ref":"2.420.662","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.662","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.662","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.662.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"» hoc poterit dicere: Ficut quidem et illa, de quibus paulo ante tractavi; ego tamen manifestissimo cognosco, quia bene erit his qui timent a facie Dei: Vultus enim Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17). Et impio non erit bene: non enim timet a facie Dei, et non prolongabit dies in umbra, hoc est, dies vitae suae, qui quasi umbra viventibus sunt. Non enim hi, qui multo tempore vivunt, prolongant dies suos, sed qui grandes eos faciunt bonorum operum magnitudine. Unde et Jacob quasi se peccatorem confitens, dicit: Parvi et mali dies mei (Gen. XLVII,9). Et in Psalmo confitens (Psal. et, 12): Dies, inquit, mei sicut umbra inclinati sunt [Al. declinaverunt], et ego sicut fenum arui. Non quod longam vitam quaesierit in praesenti, in quo omne quod vivimus, breve et umbra est, et imago: In imagine enim perambulat homo (Psal. XXXVIII, 7): sed quod de futuro timeat, ne longitudo vitae ipsius, ubi vera est vita, brevietur. « Est vanitas quae fit super terram: quia sunt justi ad quos perveniunt qua…i facta impiorum, et sunt impii ad quos perveniunt quasi facta justorum. Dixi quia et hoc vanitas est. » Inter caeteras vanitates, quae in mundo vario feruntur eventu, etiam hoc deprehendi, quod justis ea frequenter eveniunt, quae impiis evenire debuerant, et impii tam feliciter in hoc mundo degunt, ut eos putes esse justissimos. Dabit exemplum Evangelium divitis purpurati, et pauperis Lazari (Luc. XVI). Septuagesimus quoque secundus psalmus de hac re disputat: cur justis interdum mala, et impiis eveniant bona. Pro eo autem, quod nos posuimus: « Est vanitas, quae fit super terram, » Symmachus absolute transtulit, dicens: « Est difficile cognitu quod fit super terram, » Hebraei, justos quibus eveniant mala, et impios quibus accedant opera justorum, filios Aaron interpretantur, et Manassen, quod illi sacrificantes perierint, et iste post tanta mala et captivitatem in imperium restitutus sit.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.644-661","label":"2.420.644 to 2.420.661","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.644","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.644"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.681-695","label":"2.420.681 to 2.420.695","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.681","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.681"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}