{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.715-732","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.715-732","ref":"2.420.715","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.715","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.715","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.715.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Quod autem ait: Eventus est unus omnibus, justo et impio, sive angustiarum, sive mortis significat eventum: et idcirco nec charitatem Dei eos in se nosse, nec odium. Sacrificans quoque et non sacrificans, et caetera quae contraria enumerata sunt, spiritualiter accipienda, secundum illud: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19). « Hoc est pessimum in omni quod factum est sub sole: quia eventus unus omnibus. Sed et cor filiorum hominum repletum est malitia, et errores [Al. errore] in corde eorum in vita sua, et post haec ad mortuos. Quia quis est qui communicet in omnes viventes? » Et hoc apertius more suo interpretatus est Symmachus, dicens: « Sed et cor filiorum hominum repletur malitia et procacitate juxta cor eorum in vita sua. Novissima autem eorum veniant ad mortuos. Quis enim potest in sempiternum perseverare vivens? » Eumdem autem sensum Scriptura repetit, de quo paulo ante tractavimus, quod cum omnia aequaliter eveniant universis, et nulla sit in bonis sustinendis malisve discretio, vel certe aequali morte de hoc saeculo subtrahamur: nihilominus erroribus et procacitate et malitia repleamur, et post haec omnia subito rapiamur interitu [Al. in interitum], nec ultra possimus cum viventibus habere consortium. Vel certe sic: Quoniam communes angustiae, et justos et injustos premunt, idcirco ad peccata homines provocantur: et tamen post omnes conatus, quibus frustra nisi sunt, dum ignorant, ad inferna descendunt. « Est confidentia, quoniam canis vivens melior est a leone mortuo; quia viventes sciunt quod moriantur, et mortui nesciunt quidquam, et non est eis amplius merces. In oblivione enim venit memoria eorum. Sed et dilectio eorum, et odium eotum, et zelus eorum jam periit: et pars non est eis adhuc in saeculo in omni quod fit sub sole. » Quia supra dixerat, cor filiorum hominum impleri malitia et procacitate, et post haec omnia morte finiri: nunc eadem complet et repetit, donec vivunt homines, posse eos justos fleri, post mortem vero nullam boni operis dari occasionem.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.696-714","label":"2.420.696 to 2.420.714","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.696","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.696"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.733-747","label":"2.420.733 to 2.420.747","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.733","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.733"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}