{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.733-747","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.733-747","ref":"2.420.733","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.733","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.733","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.733.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Precator enim vivens potest melior esse justo mortuo, si voluerit ad ejus transire virtutes. Vel certe eo, qui se in malitia, potentia, procacitate jactabat, et mortuus fuerit, melior potest quis pauper esse et vilissimus. Quare? quia viventes metu mortis possunt bona opera perpetrare: mortui vero nihil valent ad id adjicere, quod semel secum tulere de vita: et oblivione involuta sunt omnia, juxta illud quod in Psalmo scriptum est: Oblivioni datus sum, tanquam mortuus a corde (Psal. XXX, 13). Sed et dilectio eorum, et odium, et aemulatio, et omne quod in saeculo habere potuerunt. mortis finitur adventu; nec juste quidquam jam possunt agere, nec p…ceare, nec virlutes adjicere, nec vitia. Licet quidam huic expositioni contradicant, asserentes, etiam post interitum crescere nos posse et decrescere, et in eo quod nuuc ait: « Et pars non erit eis adhuc in saeculo, in omni quod factum est sub sole, » ita intelligunt, ut dicant eos in hoc saeculo, et sub hoc sole quem nos cernimus, nullam habere communionem: habere vero sub alio saeculo, de quo Salvator ait: Non sum ego de hoc mundo (Joan. VIII, 23); et sub sole justitiae; et non excludi opinationem, quae contendit, postquam de hoc saeculo migraverimus, et offendere posse creaturas rationabiles, et promereri. Aliter referebat Hebraeus versiculum istum, in quo dicitur: Melior est enim conis vivens super leone mortuo, ita apud suos ex poni: Utiliorem esse quamvis indoctum, et eum qui adhuc vivat et doceat, a praeceptore perfecto, qui jam mortuus est. Verbi causa, ut canem intelligeret unum quemlibet de pluribus praeceptorem: et leonem Moysen, aut alium quemlibet prophetarum. Sed quia nobis haec expositio non placet, ad majora tendamus: et Chananaeam illam, cui dictum est: Fides tua te salvam fecit (Matth.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.715-732","label":"2.420.715 to 2.420.732","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.715","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.715"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.748-767","label":"2.420.748 to 2.420.767","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.748","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.748"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}