{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.852-871","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.852-871","ref":"2.420.852","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.852","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.852","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.852.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Et quia sunt divitiae, de quibus Apostolus ait: Divites fieri in operibus bonis (I Tim. VI, 18): et alibi: Divites facti estis in omni sermone, et in omni scientia (I Cor. I, 5): sciendum prudentem virum has non posse divitias congregare, nisi eas a Domino acceperit, cujus ipsae divitiae sunt. De quibus et alibi dictum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. XV, 8). Gratia quoque, nisi scientiam comitata fuerit, et concessa a Deo, quamvis eruditus vir eam non poterit invenire. Quod et Paulus sciens: Plus, inquit, omnibus illis laborari; non autem ego, sed gratia Dei quae mecum est (I Cor. XV, 10). Et iterum: Gratia ejus in me non fuit vacua. Et ad extremum nescitur ab homine, quando tempus adveniat, in quo varius eventus et finis omnium subsequatur. Haec secundum άναγωγήν. Caeterum, ut simplicius [Al. simplicibus] disseramus, Epistola ad Romanos huic loco congruit: Quia non volentis neque currentis, sed miserentis Dei sit (Rom. IX, 16). Quod autem ait: « Non est sapientibus panis, » multorum quotidie probatur exemplo, qui cum sapientissimi sint, necessariis indigent. Et, « Non est scientibus gratia. » Videas enim in Ecclesia imperitissimos quosque florere: et quia nutrierunt frontis audaciam, et volubilitatem linguae consecuti sunt, dum non recogitant quid loquantur, prudentes se et eruditos arbitrantur: maxime si favorem vulgi habuerint, qui magis dictis levioribus delectatur et commovetur. Et e contrario eruditum virum latere in obscuro, persecutiones pati: et non solum in populo gratiam non habere, sed inopia et egestate tabescere, Haec autem fiunt, quia incerto statu feruntur omnia, et non est in praesenti retributio meritorum, sed in futuro. « Et quidem nescit homo tempus suum, quasi pisces qui retinentur in captione pessima, sicut …ducr…s quae colligantur laqueo: similiter corr…ent filii hominum in tempore malo, cum ceciderit super ipsos extemplo.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.832-851","label":"2.420.832 to 2.420.851","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.832","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.832"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.872-886","label":"2.420.872 to 2.420.886","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.872","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.872"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}