{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.92-108","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.92-108","ref":"2.420.92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.92.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Et post diversa, quae solent hominibus accidere in vita sua, atque mutari, quasi generalem infert de morte sententiam, quod innumerabilis multitudo intereat, et paulatim consumatur et transeat, unoquoque in suo loco alium relinquente, et rursum alium, successere moricute. » Origenes et Victorinus non multum inter so diversa senserunt. Post generalem enim illam sententiam, quae omnibus patet, quod melior sit adolescentulus pauper et sapiens, quam rex senex et insipiens, et quod frequenter evenit, ut ille per sapientiam suam etiam de carcere regis egrediens, imperet pro dominatore perverso, et rex insipiens perdat imperium, quod tenebat: super Christo et diabolo hunc locum interpretati sunt, quod puerum pauperem et sapientem, Christum velint. Puerum, juxta illud: Magnum tibi est vocari te puerum meum (Isa. XLIX, 6); pauperem vero, quia pauper factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9); et sapientem, quia proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52). Iste natus est in regno senis. Et idcirco dicit: Si esset de hoc mundo regnum meum, ministri utique mei certarent pro me, ut pon traderer Judaeis, Nunc autem non est de hoc mundo regnum meum (Joan. XVIII, 36). In illius itaque stulti senis regno, qui ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam ejus, natus est optimus puer, et de domo vinculatorum, de quibus Jeremias in Lamentationibus loquitur, dicens: Ut humiliaret sub pedibus ejus omnes vinctos terrae (Thren. III, 34), processit ad regnum, et abiit in regionem longinquam, et contra eos, qui super se eum regnare nolebant, post aliquantum temporis rex reversus est. Praesago itaque spiritu vidit Ecclesiastes omnes viventes, qui possunt adolescentis participes esse, dicentis: Ego sum vita (Joan. XIV, 6), et vetere stulto rege dimisso, Christum sequi. Simulque duo ex Israel populi significamur.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.80-91","label":"2.420.80 to 2.420.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.80"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.109-128","label":"2.420.109 to 2.420.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.109"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}