{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.474.1-19","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.474.1-19","ref":"2.474.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.474.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.474.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.474.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"« Si momorderit serpens in silentio, non est amplius habenti linguam. » Simplex hic sensus est: Serpens et detractor aequales sunt. Quomodo enim ille occulte mordens venenum inserit; sic iste clam detrahens, virus pectoris sui effundit in fratrem, et nihil habet a serpente amplius. Cum enim lingua hominis ad benedicendum et ad aedificationem proximi sit creata, ille eam serpenti aequalem facit, dum virtutibus ejus in perversum abutitur. Aliter: Si quem serpens diabolus occulte momorderit, et nullo conscio, eum peccati veneno infecerit; si tacuerit qui percussus est, et non egerit poenitentiam, nec vulnus suum fratri et magi stro voluerit confiteri, magister et frater, qui linguam habent ad curandum, facile ei prodesse non poterunt. Si enim erubescat aegrotus, vulnus medico confiteri, quod ignorat medicina non curat. « Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum. » Stultitia, si sua esset rusticitate contenta, minus aliquid haberet mali. Nunc autem contra sapientiam bellum gerit, et quidquid prudentiae in docto viro viderit, zelo stimulata non recipit. Loquitur enim vir sapiens verba scientiae, et verba gratiae, quae utilitatem possunt praebere audientibus, et aures stulti non ita suscipiunt quae dicuntur, ut dicta sunt; sed e contrario virum prudentem supplantare conantur, et sui similem facere. Et revera praecipitatur vir sapiens, quando in aurem loquitur imprudentis, et verba ejus in profundo, ut ita dicam, gurgite pereunt. Unde beatus, qui in aurem, loquitu… audientis·. « Initium verborum ejus insipientia, et novissimum oris ejus error pessimus. Et stultus multiplicat verba. Ignorat homo quid sit, quod factum est: et quod futurum est post eum, quis annuo tiabit ei? » Adhuc ei de stulto disputatio est, cujus labia praecipitant sapientem, sive juxta aliam interpretationem, stultum ipsum corruere faciunt, Initium enim sermonis ejus, et finis stultitia est et error pessimus;","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.420.1015-1016","label":"2.420.1015 to 2.420.1016","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.1015","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.1015"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.474.20-43","label":"2.474.20 to 2.474.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.474.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.474.20"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}