{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.476.331-353","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.476.331-353","ref":"2.476.331","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.331","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.331.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"nec molli manu attrectare lasciviam: sed errantibus et (ut supra diximus) tardis poenitentiae dolores et vulnus infigere. Si cujus igitur sermo non pungit, sed oblectationi est audientibus, iste non est sermo sapientis. Verba quippe sapientium ut stimuli. Quae quoniam ad conversionem provocant delinquentem, et firma sunt, et a concilia sanctorum data, atque ab uno pastore concessa, el solida radice fundata sunt. Hoc stimulo, necdum Paulum, sed adhuc Saulum puto in via… confossum erroris audisse: Durum tibi est adversum stimulum calcitrare [Al. contra stimulum Dei] (Act. IX, 5). « Et amplius ab bis, fili mi, cave. Faciendi multos libros non est finis: et meditatio plurima labor est carnis. » Exceptis his verbis quae ab uno pastore sunt data, et a concilio atque consensu probata sapientium, nihil facias, nihil tibi vindices: majorum sequere vestigia, et ab eorum auctoritate non discrepes. Alloqui, quaerenti multa, infinitus librorum· numerus occurret: qui te pertrahat ad errorem, et legentem frustra [Al. addit multa ] faciet laborare. Vel certe doces brevitati studendum, et sensus magis sectandos esse quam verba, adversus philosophos et saeculi hujus doctores, qui suorum dogmatum falsitates conantur asserere vanitate ac multiplicatione [Al. multitudine] sermonum. Econtra Scriptura divina brevi circulo coarctata est, et quantum dilatatur in sensibus, tantum in sermone constringitur. Quia consummatum breviatumque sermonem fecit Deus super terram, el verbum ejus· juxta est in ore nostro, et in corde nostro (Rom. X, 8; Deut. XXX, 1…). Aliter: Frequens lectio, et quntidiana meditatio, animae solet magis labor esse quam carnis. Quomodo enim quidquid manu et corpore fit, manus et corporis labore completur: ita quod ad lectionem pertinet, magis mentis est labor. Ex quo mihi videtur, superiora de multitudine librorum aliter sentienda, quam plerique aestimant. Moris est Scripturarum, quamvis plures libros, si inter se non discrepent, et de eadem re scribantur, unum volumen dicere: siquidem et Evangelium et Lex Domni immaculata, convertens animas (Psal.","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.476.318-330","label":"2.476.318 to 2.476.330","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.318"},"next":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.476.354-378","label":"2.476.354 to 2.476.378","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.354"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}