{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarius in Ecclesiasten 2.476.379-391","citation":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.476.379-391","ref":"2.476.379","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.379","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.379.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarius in Ecclesiasten","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Ad hoc enim natum esse hominem, ut creatorem suum intelligens veneretur eum [Al. eum] metu, et honore, et opere mandatorum. Siquidem cum judicii tempus advenerit, quidquid a nobis gestum est, stare sub judice, et ancipitem diu exspectare sententiam, et unumquemque recipere pro opere suo, sive mali quid gesserit, sive boni. Pro eo autem quod nos posuimus: De omni abscondito, sive bonum, sive malum sit, Symmachus et Septuaginta interpretati sunt, de omni contempto, vel certe de omni ignorato, quod etiam de otioso verbo, et non voluntate, sed ignoratione prolato, reddituri simus rationem in die judicii. Aliter: Quia timor servorum est, et perfecta dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), et in Scriptura divina tam incipientium, quam perfectorum duplex appellatus est metus: nunc de consummato in virtutibus metu dici puto, secundum illud; Nihil deest timentibus eum (Psal. XXXIII. 10). Vel certe, quia adhuc homo est, et necdum nomen Dei accepit, hanc habet rationem substantiae suae, ut in corpore positus Deum timeat. Quia omne factum, id est, omnes homines adducet Deus in judicium super universis, quae aliter quam ab eo disposita sunt et dicta, senserunt, sive in hanc partem, sive in illam. Vae quippe his qui dicunt malum bonum, et bonum malum (Isa. V, 20).","prev":{"citation":"Commentarius in Ecclesiasten 2.476.354-378","label":"2.476.354 to 2.476.378","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.354"},"next":null,"credit":{"text":"Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}