{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus adversus Pelagianos 2.700.168-202","citation":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.168-202","ref":"2.700.168","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.168","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.168.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus adversus Pelagianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"III, 6). » Et hoc est quod Apos olus alio loco scribit: « Etenim non est glorificatum, quod glorificatum est propter excellentem gloriam (II Cor. III, 10), » quod videlicet legis justitia ad comparationem evangelicae gratiae non videatur esse justitia. « Si enim, ait, quod destruitur gloriosum est, multo magis quod permanet, erit in gloria (Ibid. 11). » Et iterum: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, destruentur illa quae ex parte sunt (I Cor. XIII, 9, 10). Et, « Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco exparte, tunc cognoscam sicut et cognitus sum (Ibid. 11). » Et in Psalmis: « Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam ( Psal. CXXXVIII, 6). » Et iterum: « Existimabam cognoscere hoc; labor est in conspectu meo, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Psal. LXXX 1, 16, 17). » Et iu eodem loco: « Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Ibid. 23). » Et Jeremias: « Stultus factus est omnis homo a scientia (Jerem. X, 14). » Et idem Paulus apostolus; « Fatuum, inquit, Dei sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). » Et multa alia, quae studio brevitatis omitto. Justus hominum comparatione, non Dei dicitur. — C. Argute quidem, mi Attice, memoriterque dixisti. Sed labor tuus et multiplex testimoniorum replicatio, meae paeti proficit. Neque enim ego hominem Deo comparo, sed aliis hominibus, quorum collatione, qui studium dederit, potest esse perfectus. Ac per hoc quando dicitur, homo potest esse sine peccato si voluerit, juxta mensuram hominis, non juxta Dei dicitur cujus comparatione nulla creatura potest esse perfecta. A. O Critobule, haec memorans mecum facis. Et ego enim hoc sentio, nullam creaturam secundum veram consummatamque justitiam, posse esse perfectam. Caelorum alium differre ab alio, ei diversas esse in hominibus justitias, nulli dubium est: et vel majorem esse alium vel minorem, et tamen secundum statum et mensuram suam posse justos nominari, qui aliorum comparatione justi non sunt·.","prev":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 2.700.153-167","label":"2.700.153 to 2.700.167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.153"},"next":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 2.700.203-227","label":"2.700.203 to 2.700.227","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.203"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}