{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus adversus Pelagianos 2.700.246-269","citation":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.246-269","ref":"2.700.246","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.246","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.246.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus adversus Pelagianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"IV, 6); » non quod Sodoma per se justa sit, quae in aeternos collapsa cineres (Gen. XIX, 24), audit per Ezechielem: « Sodoma restituetur in antiquum (Ezech. XVI, 55) »: sed quod comparatione sceleratioris Jerusalem haec justa videmur. Illa enim Dei Filium trucidavit, haec propter abundantiam panis, et per luxuriae maguitudinem excessit modum libidinis. Publicanus in Evangelio (Luc. XVIII, 13), qui percutiebat pectus, quasi thesaurum cogitationum pessimarum, et conscientia delictorum, oculos non audebat attollere, superbientis Pharisaei collatione fit justior. Et Thamar sub specie meretricis fallit Judam, et ipsius sententia qui deceptus est, meretur audire: « Justificata est Thamar magis quam ego (Gen. XXXVIII, 26). » Ex quibus omnibus approbatur, solum non ad comparationem divinae majestatis homines nequaquam esse perfectos, sed n… angelorum quidem et caeterorum hominum, qui virtutum culmina conscenderunt; cum et tu qui melior es alterius collatione, quem imperfectum esse monstraveris, rursum ab alio te praeeunte vincaris: ac per hoc non habeas veram perfectionem, quae si perfecta sit, nulla re indiget. Quomodo perfecti jubeamur esse. — C. Et quomodo, Attice, ad perfectionem divinus sermo nos provocat? A. Hac ratione qua dixi, ut secundum vires nostras unusquisque, quantum valuerit, extendatur, si quo modo possit pervenire, et comprehendere bravium supernae vocationis. Denique omnipotens Deus, cui docet Apostolus juxta dispensationem carnis assumptae subjiciendum Filium, « ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28), » perspicue demonstrat, nequaquam sibi cuncta esse subjecta. Unde et Propheta subjectionem sui in finem praesumit dicens: « Nonne Deo soli subjecta erit anima mea? ab ipso enim est salutare meum (Psal. LXI, 1). » Et quia in corpore Ecclesiae caput Christus est, quibusdam adhuc repugnantibus membris, videtur corpus quoque capiti non esse subjectum. Namque si patitur unum membrum, compatiuntur omnia, et totum corpus dolore unius membri cruciatur. Quod dico ita manifestius fiet.","prev":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 2.700.228-245","label":"2.700.228 to 2.700.245","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.228"},"next":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 2.700.270-302","label":"2.700.270 to 2.700.302","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.270"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}