{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus adversus Pelagianos 2.700.434-461","citation":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.434-461","ref":"2.700.434","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.434","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.434.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus adversus Pelagianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Quod et si in eo arguis Creatorem, quare te tadem condiderit, qui deficias atque lassescas; dicam iterum, major erit reprehensio, si eum volueris accusare, quare te Deum non fecerit. Sed dices, Si non possum, ergo peccatum non habeo. Habes peccatum quare non feceris, quod alius potuit facere. Rursumque ille, cujus tu comparatione deterior es, vel tui in alia virtute, vel alterius erit collatione peccator; atque ita fit, ut quemcunque primum putaveris, minor sit eo, qui se in alia parte major est. Deus potest servare hominem sine peccato. - C. Si non potest homo esse sine peccato, quomodo Judas scribit apostolus: « Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos (Judae 24)? » Quo testimonio comprobatur posse hominem servare sine peccato, et maculam non habere? A. Non intelligis quae proposueris. Neque enim homo potest esse sine peccato, quod tua habet sententia; sed potest, si voluerit Deus, hominem servare sine peccato, et in maculatum sua misericordia custodire. Hoc et ego dico, quod Deo cuncta possibilia sunt; homini autem non quidquid voluerit possibile est; et maxime id esse, quod nullam legeris habere creaturam. C. Non dico hominem esse sine peccato, quod tibi forsitan possibile videtur; sed posse esse si velit. Aliud est enim esse, aliud posse. Esse, quaerit exemplum: posse, ostendit imperii veritatem. A. Nugaris, nec meministi illius proverbii: « Actum ne agas; » et in eodem coeno volutaris, imo laterem lavas. Pro quo nihil aliud audies, nisi hoc quod omnibus patet: rem te velle firmare, quae nec est, nec fuit, et forsitan nec futura est. Atque ut ipso verbo utar, et stultitam ασυστάτου [mss. asystatae] (non consistentis) argumentationis ostendam, esse posse te aio dicere quod esse non possit.","prev":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 2.700.412-433","label":"2.700.412 to 2.700.433","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.412"},"next":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 2.700.462-490","label":"2.700.462 to 2.700.490","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.462","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.462"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}