{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus adversus Pelagianos 2.700.66-99","citation":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.66-99","ref":"2.700.66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.66.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus adversus Pelagianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"C. Sed possumus non esse s… velimus. A. Dixi me velle non peccare, te quoque hoc sentire non dubium est. Quomodo ergo quod uterque volumus, uterque non possumus? C. Quia plene non volumus. A. Da ergo qui majorum nostrorum plene voluerint et potuerint. C. Hoc quidem non facile est ostendere. Neque enim quando dico hominem posse esse sine peccato si velit, aliquos fuissce, contendo; sed simpliciter posse esse si velin…. Aliud namque est esse posse, quod Graece dicitur … δυνάμει (possibilitate); aliud est esse, quod ipsi appellant … ένεργεία (actu ipso). Possum esse medicus; sed interim non sum. Possum esse faber; sed necdum didici. Quidquid igitur possum, licet necdum sim, tamen ero si voluero. Quod faturum nunquam est, an possibile sit. - A. Aliud sunt artes, aliud id quod per artes est. Medicina et fabrica, et artes caeterae inveniuntur in plurimis: sine peccato autem esse perpetuo, divinae solius est potestatis. Itaque aut da exemplum qui absque peccato fuerint in perpetuum: aut si dare non potes, confitere imbecillitatem tuam, et noli ponere in coelum os tuum, ut per esse, et esse posse, stultorum illudas auribus. Quis enim tibi concedet, posse ho ninem facete quod nullus unquam hominum potuerit? Ne tu dialecticis imbutus quidem es? Si enim pot…t homo, non posse tollitur. Si autem non potest, posse subvertitur. Aut concede mihi aliquem potuisse, quod fieri posse contendis: aut si nullus hoc potuit, invitus …eneberis, nullum posse, quod possibile jactitas. Inter Diodorum et Chrysippum valentissimos dialecticos τερι δυνατου ista contentio est. Diodorus id solum posse fieri dicit, quod aut sit verum, aut verum futurum sit. Et quidquid futurum sit, id fieri necesse esse. Quidquid autem non sit futurum, id fieri non posse.","prev":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 2.700.25-65","label":"2.700.25 to 2.700.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.25"},"next":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 2.700.100-124","label":"2.700.100 to 2.700.124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.100"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}