{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.132-161","citation":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.132-161","ref":"3.741.132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.132.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus adversus Pelagianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"XXXII, 5; CXVIII, 64). » Et ne quasi maculas quasdam in sanctis viris videar perscrutari, in quibus errore sunt [Al. sint] lapsi, pauca proferam quae non ad singulos, sed ad omnes in commune pertineant. In tricesimo primo psalmo (vers. 5) scriptum est: « Dixi, pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei. » Statimque sequitur: « Pro hac, » hoc est impietate sive iniquitate (utrumque enim intelligi potest), « orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno (Ibid. 6). » Si sanctus est, quomodo orat pro iniquitate? Si iniquitatem habet, qua ratione sanctus appellatur? Juxta illum videlicet modum, qui et in alio loco scribitur: « Septies cadet (Al. cadit) justus, et resurget (Prov. XXIV, 16). » Et, « Justus accusator sui est in principio sermonis (Prov. XVIII, 17). » Et alias: « Alienati (Al. abalienati) sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa (Psal. LVII, 4). » Vel statim ut nati sunt, subjacuere peccato in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri; vel certe statim ut de utero virginali natus est Christus, de quo scriptum est: « Omnis qui aperit vulvam, sanctus Domino vocabitur (Exod. XIII, 2; XXXIV, 10); » omnes haeretici erraverunt, non intelligentes nativitatis ejus. Magisque ad specialem nativitatem Salvatoris, quam ad omnium hominum referri potest hoc quod dicitur, « Qui aperit vulvam, sanctus vocabitur Domino. » Solus enim Christus clausas portas vulvae virginitatis aperuit, quae tamen clausae jugiter permanserunt, haec est porta orientalis clausa, per quam solus Pontifex ingreditur et egreditur, et nihilominus semper clausa est. Illud quoque quod in volumine Job scriptum est: « Nunquid mundus erit bomo coram Deo, aut in operibus suis irreprebe…sibilis vir? Si adversus famulos suos non credit, et contra angelos pravum quid reperit; quanto magis in his, qui habitant domos luteas (Job. IV, 17-10! » e quibus et nos de eodem leto sumus.","prev":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.100-131","label":"3.741.100 to 3.741.131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.100"},"next":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.162-188","label":"3.741.162 to 3.741.188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.162"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}