{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.33-67","citation":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.33-67","ref":"3.741.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.33.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus adversus Pelagianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"XVIII, 9).» Quae autem ad caeremonias Legis, et ritus sacrificiorum pertinent, relinquenda sunt. A. Ignosce mihi, cum legis et omnium Scripturarum scientiam jactites, non animadvertis quid velim dicere. C. Hoc intelligo quod loqueris, et non quod taces. A. Tacere tibi videor, qui tantis exemplis docere te volui, peccare hominem per ignorantiam: et pro peccato, ut in lege hostias, ita et in Evangelio offerendam poenitudinem? Exemplum e N. T. in Apostoli persona. — C. Da testimonium Novi Instrumenti, ubi error, et ignorantia, et impossibilitas mandati teneatur in crimine. A. Non necesse est multa proferre. Unum proferam, cui certe contradicere non poteris. Vas electionis perspicue loquitur: « Consentio enim legi Dei juxta interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22 seqq.). » C. Protulisti testimonium, quod pro me facit. Liberati ergo de corpore hujus mortis per gratiam Domini nostri Jesu Christi. nequaquam ultra peccare debemus. A. Liberati quidem sumus baptismo Salvatoris. Sed id mihi edissere, quare dixerit: « Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae in membris meis est. » Quae est ista lex regnans in membris hominis, et repugnans legi mentis ejus? Responde simpliciter. Taces? Audi eumdem Apostolum apertissime praedicantem: « Quod enim operor, non cognosco. Non enim quod volo, operor: sed quod odi, illud facio. Sin autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem nequaquam ego operor illud, sed quod in me habitat, peccatum. Scio enim quod non habitat in me hoc est in carne mea, bonum· Velle enim adjacet mihi, operari autem bonum non invenio.","prev":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.1-32","label":"3.741.1 to 3.741.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.1"},"next":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.68-99","label":"3.741.68 to 3.741.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.68"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}