{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.388-415","citation":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.388-415","ref":"3.741.388","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.388","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.388.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus adversus Pelagianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Si ira et sermonis injuria atque interdum jocus judicio concilioque, et gehennae ignibus delegatur; quid merebitur turpium rerum appetitio et avaritia, quae radix est omnium malorum? « Si, inquit, offers donum tuum ad altare, et ibi fueris recordatus, quia frater tuus habet aliquid adversus te, dimitte ibi donum tuum ante altare, et vade primum reconciliare fratri tuo,. et tunc veniens offeres munus tuum (Ibid. 23, 24). » Meae est potestatis, ut non habeam aliquid contra fratrem meum. Ut autem ille adversus me habeat, aut non habeat, in illius voluntate consistit. Quid ergo faciam, si ille reconciliari noluerit? Obsecrem? flectam genua? Sed audire contemnet. An obtorto collo nolentem in jus amicitiae traham? Et quae est major inimicitia, quam amicitias necessitate sociare? Neque enim dixit: Roga eum ut tibi concilietur: sed, Reconciliare primum fratri tuo, et sic offeres munus tuum ad altare. Non quod impossibilia Deus praeceperit; sed in tantum patientiae culmen ascendit, ut prope impossibilia pro difficultate nimia praecepisse videatur (Matth. XIX, 26; Marc. X, 27) ad: destruendam sententiam tuam qua scribis, Facilia esse Dei mandata. Scandalizantem manum, oculum et pedem jebemur abscindere. Esto, per tropologiam dictum sit, pro amicissimis, et pro consaguineis, et fraterno nobis et conjugali amore sociatis; facilene arbitramur ob quasdam offensas tantam subito abscindere charitatem? Quodque dicitur: « Sit sermo vester, est est, non non, quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 37), » forsitan de vestra schola reperiatur, qui nunquam mentitus sit, nec audierit illud propheticum et apostolicum: « Ego dixi in excessu mentis meae, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 2), » et nesciat scriptum in alio loco: « Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 41).» Verberanti maxillam, alteram jubemur opponere. Tollenti tunicam, etiam pallium concedendum est. Angarianti se mille passibus, duobus millibus colla praebenda sunt.","prev":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.370-387","label":"3.741.370 to 3.741.387","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.370"},"next":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.416-443","label":"3.741.416 to 3.741.443","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.416"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}