{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.68-99","citation":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.68-99","ref":"3.741.68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.68.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus adversus Pelagianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Non enim, quod volo, bonum, hoc ago: sed quod nolo, malum, hoc facio. Si autem quod nolo, hoc ego facio, nequaquam ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, XV seqq.). » C. Miror te hominem prudentem sic intelligere Apostolum, ut eum ex persona sua, et non ex aliorum haec dicere sentias. Qui enim conscientia in se loquentis Christi libere proclamat: « An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? » et in alio loco: « Cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8); » iste hoc de se dicere poterat: « Operari bonum non invenio? » et, « Non quod volo, bonum, hoc facio: sed quod nolo, malum, hoc ago? » Quid illud erat boni, quod volebat facere, et non poterat? Et quid illud erat mali, quod nolebat, et tamen vitare non poterat? Ergo non ex sua persona hoc dicit, sed ex persona generis humani, quae vitiis subjacet ob carnis fragilitatem. Εx cujus persona Paulus locutus sit aliudque ejus testimonium. — A. Parum mihi tollis, ut totum tribuas. Ego enim unum hominem, licet Apostolum, intelligo [Al. intelligebam] subjacere peccato, tu totum humanum genus asseris. Quod si verum est in genere, tenemus et speciem. Nam et Apostolus homo est; et si homo est, vel de aliis, vel de se quasi homo loquitur: « Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? » Et: « Quoniam non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum (Ibid. 18). » Corruptibile enim corpus aggravat animam, « Deprimit terrena habitatio sensum multa curantem (Rom. IX, 15). » C. Sic loqueris, quasi ego hoc ex persona generis humanis accipiam, et non ex persona peccatoris [Al. peccatorum]. A. Et quis tibi hoc concedet, ut ex persona peccatoris hoc loquatur Apostolus?","prev":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.33-67","label":"3.741.33 to 3.741.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.33"},"next":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.100-131","label":"3.741.100 to 3.741.131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.100"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}