{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus adversus Pelagianos 3.769.1-25","citation":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.769.1-25","ref":"3.769.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus adversus Pelagianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"22. Ezechiae et Josiae exempla.—-Illud quoque diligentius attendendum, quod Scriptura commemorat: « AEgrotavit Ezechias usque ad mortem, venitque ad eum Isaias filius Amos, dicens: Praecipe domui tuae, quia morieris tu. Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum dicens: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim in conspectu tuo, in veritate et corde perfecto, et bonum in oculis tuis fecerim. Flevitque Ezechias fletu magno (IV Reg. XX, 1 seqq.). » Certe justus erat Ezechias et corde perfecto. Iturus erat ad Dominam, plorare non debuit. Quaeris rationem fletuum? Si cogitaveris hominem, non miraberis causas doloris. Nullus enim intrepidus vadit ad judicium Domini, habens conscientiam peccatorum. Cumque flevisset, factus est sermo Domini ad Isaiam prophetam, dicens: « Revertere, et dic Ezechiae duci meo (Ibid. 5). » Dux Dei appellatur, cui mors fuerat nuntiata, quia humilitate prostratus est: « Haec, inquit, dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas. (Ibid. 5)» Additur ei tempus vitae, et de Assyriorum manibus liberatur; et tamen signum postulat, ut credat verum esse, quod Deus repromiserit, quod saltem parvae fidelitatis indicium est. Misit quoque rex Babylonis nuntios et legatos, qui ei congratularentur ob restitutam corporis sanitatem: qui ostendit eis omnes thesauros aromatum, auri quoque et argenti, et vasorum supellectilem: « Non fuit, inquit, res, quam non ostenderet eis Ezechias in domo Domini, et in omni potestate sua (Isa. XXXIX, 2 ). » Ex quo intelligimus etiam vasa templi Babylonis monstrata legatis. Unde et ira Domini concitatur, et postea Isaiae vaticinatione cognoscit: « De filiis tuis eunuchi erunt, et omnia vasa templi transferentur Babylonem (Ibid. 6). » Ob quam causam etiam in libro Dierum scriptam est: « Cecidit Ezechias elatione cordis sui (II Paral. XXXII, 26). » Certe Ezechiam justum nemo, nisi impius, denegabit. Dicas, peccavit in quibusdam, et idcirco justus esse desiit: sed hoc Scriptura non loquitur.","prev":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 3.741.810-817","label":"3.741.810 to 3.741.817","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.810","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.810"},"next":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 3.769.26-44","label":"3.769.26 to 3.769.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.26"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}