{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus adversus Pelagianos 3.769.155-176","citation":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.769.155-176","ref":"3.769.155","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.155","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.155.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus adversus Pelagianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"displicebitis] in conspectu vestro, in cunctis malitiis quas fecistis, et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima (Ezech., XX, 43, 44). » Erubescamus atque dicamus, quod loquuntur hi qui jam praemia consecuti sunt: loquamur peccatores super terram, et in fragili mortalique corpore constituti, quod sanctos videmus in coelis dicere, etiam incorruplione et immortalitate donatos: « Et dicitis, inquit, Non est recta via Domini, cum vestrae viae pravae sint (Ezech. XXXIII, 20). » Pharisaeorum est hoc supercilium, ut paccata propriae voluntatis referant ad Conditoris injuriam, et illius justitiam calumnientur. Sacerdotes templi mystici, quod interpretatur Ecclesia, filii Sadoch, cum vestimentis ministerii non egrediuntur ad populum (Ezech. XLIV, 15,16). ne humana conversatione sanctificati maculentur. Et tu in medio vulgi, unusque de populo mundum esse te credis? Ex Jeremia. Jeremiam prophetam breviter percurrentes, sensu magis quam sermone carpamus. « Circuite, inquit, in exitibus Jerusalem et quaerite in plateis ejus sicubi reperire poteritis virum, qui juxta justitiam vivat et fidem, et ero propitius propter eum. Quamvis enim dicant: Vivit Dominus, fraudulenter jurant, et hoc ipsum in mendacio (Jerem. V, 1, 2). » Refutat peccatorum sacrificia; vescendas detrahit offerentibus hostias, dicens se non mandasse patribus eorum, quando eduxit eos de terra AEgypti, ut offerrent hujusmodi sacrificia. Non enim voluntate, sed idolorum comparatione mandavit, malens sibi offerri victimas, quam daemonibus. Omnes recesserunt ab eo, nullus est qui loquatur bona, et agat poenitentiam de peccatis suis. Sequuntur proprias voluntates, quasi equus promptus ad praelium. Intendunt linguam suam quasi arcum; mentiuntur omnia, et non est in cis veritas. Amicorum quoque cavendas insidias praecipit, et nulli credere proximorum. Singulos enim insidiari amicis, et fratrem a fratre decipi, et hoc facere non naturae malo, sed propria voluntate;","prev":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 3.769.132-154","label":"3.769.132 to 3.769.154","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.132"},"next":{"citation":"Dialogus adversus Pelagianos 3.769.177-199","label":"3.769.177 to 3.769.199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.177"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}