{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus contra Luciferianos 171.271-296","citation":"Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.271-296","ref":"171.271","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.271","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.271.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus contra Luciferianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Dixit autem ad eos: In quo ergo baptizati estis? Responderunt in Joannis baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes quidem baptizavit bapiismo poenitentiae plebem, dicens in advenientem post eum ut crederent, hoc est in Jesum, in remissionem peccatorum. His auditis, baptizati sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Et cum imposuisset illis manus Paulus, continuo cecidit Spiritus sanctus super eos (Act. XIX, 1 seqq. ). Si ergo baptizati sunt vero et legitimo Ecclesiae baptismate, et ita postea Spiritum sanctum consecuti sunt: et tu apostolorum sequere auctoritatem, et baptiza eos qui Christi non habent baptisma, et poteris invocare Spiritum sanctum. Mos. Ecclesiarum in manuum impositione, Traditionis auctoritas.— L. Qui dormientes sitiunt, avide fauces fluminibus ingurgitant. Et quanto plus hauserint, tanto plus sitiunt. Ita milii et tu videris adversus quaestiunculam quam proposui, hinc atque illinc argumenta quaesisse, et nihilominus in eadem questionum siti perseverare. An nescis etiam Ecclesiarum hunc esse morem, ut baptizatis postea manus imponantur, et ita invocetur Spiritus sanctus? Exigis ubi scriptum sit? In Actibus apostolorum. Etiam si Scriptura auctoritas non subesset, totius orbis in hanc partem consensus instar praecepti obtineret. Nam et multa alia quae per traditionem in Ecclesiis observantur, auctoritatem sibi scriptae legis usurpaverunt, velut in lavaero ter caput mergitare, deinde egressos. lactis et mellis praegustare concordiam ad infantiae significationem, die Dominico, et omni Pentecoste; nec de geniculis adorare, et jejunium solvere, multaque alia scripta non sunt, quae rationabilis sibi observatio vindicavit. Ex quo animadvertis nos Ecclesiae consuetudinem sequi, licet ante advocationem Spiritus constet aliquem baptizatum. Episcopus ad impositionem manus accurrit. Arianorum blasphemiae. Impositio manuum, quare episcopo reservata? Jus baptizandi ab episcopo.- O. Non quidem abnuo hanc esse Ecclesiarum consuetudinem, ut ad eos qui longe a majoribus urbibus per presbyteros et diaconos baptizati sunt, episcopus ad invocationem sancti Spiritus manum impositurus excurrat.","prev":{"citation":"Dialogus contra Luciferianos 171.247-270","label":"171.247 to 171.270","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.247"},"next":{"citation":"Dialogus contra Luciferianos 171.297-308","label":"171.297 to 171.308","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.297"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}