{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus contra Luciferianos 171.531-554","citation":"Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.531-554","ref":"171.531","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.531","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.531","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.531.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus contra Luciferianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Erat tempus quando non erat Filius, anathema sit. In hoc vero cuncti episcopi, et tota simul Ecclesia plausu quodam et tripudio Valentis vocem exceperunt. Quod si quis a nobis fictum putat, scrinia publica scrutetur. Plenae sunt certe Ecclesiarum arcae, et recens adhuc rei memoria est. Supersunt homines qui illi synodo interfuerunt; et quod veritatem firmet, ipsi Ariani haec ita, ut diximus, gesta non denegant. Cum ergo cuncti Valentem ad coelum laudibus tollerent, et suam in eum suspicionem cum poenitentia damnarent; idem Claudius qui supra legere coeperat ait: Adhuc sunt aliqua, quae subterfugerunt dominum et fratrem meum Valentem, quae, si vobis videtur, ne quis scrupulus remaneat, in commune damnemus. Si quis dixerit Filium Dei esse quidem ante omnia saecula; sed non ante omne omnino tempus, ut ei aliquid anteferat, anathema sit. Dixerunt cuncti. Anathema sit. Multaque alia quae suspiciosa videbantur, ad pronuntiationem Claudii, Valens condemnavit. Quae si quis plenius discere cupit, in Ariminensis synodi actis reperiet, unde et nos ista libavimus. Valens et Ursacius. Corpus Domini in Ecclesia, Nicaena, synodus propter quid congregata. — His ita gestis, concilium solvitur. Laeti omnes ad provincias revertuntur. Idem enim regi et bonis omnibus curae fuerat, ut Oriens atque Occidens communionis sibi vinculo necterentur. SED DIU SCELERA non latent, et cicatrix male obducta, incocto pure, dirumpitur. Coeperunt postea Valens et Ursacius, caeterique nequitiae eorum socii, egregii videlicet Christi sacerdotes-palmas suas jactitare, dicentes se Filium non creaturam negasse, sed similem cateris creaturis. Tunc usiae nomen abolitum est: tunc Nicaenae fidei damnatio conclamata est. Ingemuit totus orbis, et Arianum se esse miratus est. Igitur alii intra suam communionem remanere, alii ad cos confessores qui sub nomine Athanasii exsulabant, coeperunt litteras mittere-: nonnulli initam societatem meliorem desperatione planxerunt· Pauci vero (ut se natura hominum habet) errorem pro consilio defensavere.","prev":{"citation":"Dialogus contra Luciferianos 171.506-530","label":"171.506 to 171.530","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.506","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.506"},"next":{"citation":"Dialogus contra Luciferianos 171.555-585","label":"171.555 to 171.585","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.555","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.555"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}