{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus contra Luciferianos 171.638-662","citation":"Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.638-662","ref":"171.638","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.638","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.638","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.638.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus contra Luciferianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Si vero obticueris, nescio quid rursum scrupuli nascitur: quare ab haereticis baptizati suscipiuntur. O. Hoc est quod et ego dixi, ausculta quid de omni Ecclesia sentiendum sit. Iste enim, ut ais, scrupulus multos titillat. Et longus fortasse ero in enarrando: verum tanti est lucrum veritatis. Area Noe typus Ecclesiae. Octavus numerus in Psalmis et in Evangelio. Gradus Ecclesiae. Nemo potest ante judicii diem de hominibus judicare.- Area Noe Ecclesiae typus fuit, dicente Petro apostolo: In Arca Noe pauci, id est octo, animae salvae factae sunt per aquam, quod et nos nunc similis |Al. similiter] formae baptisma salvos facit [AI. facial.] (I Petr. III,20). Ut in illa omnium animalium genera: ita et in hac universarum et gentium et morum homines sunt. Ut ibi pardus et haedi, lupus et agni: ita et hic et justi et peccatores, id est, vasa aurea et argentea, cum ligneis et fictilibus commorantur. Habuit arca nidos suos: habet Ecclesia plurimas mansiones. Octo animae hominum in arca Noe servatae sunt. Et nobis Ecclesiastes (cap. XI) jubet dare partes septem, dare partes octo, id est, credere utrique Testamento. Ideo quidam psalmi pro octava inscribuntur, et per octonos versas, qui singulis litteris subjecti sunt, in centesimo decimo octavo psalmo justus eruditur. Beatitudines quoque quas Dominus discipulis in monte pronuntiaus, Ecclesiam delineavit, octo sunt. Et Ezechiel in aedificationem templi, octonarium numerum assemit. Multaque alia in hunc modum per Scripturas significata reperies. Emittitur itaque de arca corvus, et non redit, et postea pacem terrae columba nuntiat. Ita et in baptismate Ecclesiae, teterrimo alite expulso, id est diabolo, pacem terrae nostrae columba Spiritus sancti nuntiat. A triginta cubilis incipiens, et usque ad unum cubitum paulatim decrescens, area construitur.","prev":{"citation":"Dialogus contra Luciferianos 171.614-637","label":"171.614 to 171.637","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.614","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.614"},"next":{"citation":"Dialogus contra Luciferianos 171.663-689","label":"171.663 to 171.689","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.663","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.663"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}