{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus contra Luciferianos 171.712-731","citation":"Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.712-731","ref":"171.712","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.712","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.712","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.712.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Dialogus contra Luciferianos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Angelo Ephesi deserta charitas imputatur. In Angelo Pergamenae Ecclesiae, idolothytorum esus, et Nicolaitarum doctrina repreuheditur. Item apud Angelum Thiatyrorum, Jezabel prophetissa, et simulacrorum escae, et fornicationes increpantur. Et tamen omnes hos ad poenitentiam Dominus hortatur: sub comminatione quoque futurae poenae, nisi convertantur. Non autem cogeret poenitere, si non esset poenitentibus veniam concessurus. Numquid dixit, rebaptizentur qui in Nicolaitarum fide baptizati sunt? vel imponantur cis manus, qui eo tempore apud Pergamenos crediderunt, qui disciplinam tenebant Balaam? Quin potius, Age, inquit, poenitentiam: sin autem, ego veniam tibi cito et pugnabo tecum in rhomphaea oris mei (Apoc. II. 16), S. Cypriani epist. ad Stephanum. Ejusdem ep. ad Jubaian. — Verum si voluerint hi qui ab Hilario instituti sunt, et oves sine pastore esse coeperunt, de Scripturis ea proferre, quae beatus Cyprianus ob haereticos rebaptizandos in epistolis suis reliquit, sciant illum haec non cum anathemate eorum qui se sequi noluerant, edidisse. Siquidem in communione eorum permansit, qui sententiae suae contraierant: sed hortatum potius fuisse propter Novatum, et alias tunc haereses multas enascentes, ne quisquam ab eo sine damnatione erroris sui reciperetur. Sermonem denique suum, quem super hac re ad Stephanum R…manum pontificem habuit, tali fine complevit: « Haec ad conscientiam tuam, frater charissime, et pro honore communi, et simplici dilectione protulimus, credentes etiam tibi pro religionis tuae et fidei veritate placere, quae et religiosa pariter et vera sunt. Caeterum scimus quosdam, quod semel imbiberunt, nolle deponere, nec propositum suum facile mutare; sed salvo inter collegas pacis et concordiae vinculo, quaedam propria, quae apud se semel sint usurpata, retinere. Qua in re non vim cuiquam facimus, aut legem damus, quin habeat in Ecclesiae administratione voluntatis suae arbitrium liberum: unusquisque sit praepositus, rationem actus sui Domino redditurus.","prev":{"citation":"Dialogus contra Luciferianos 171.690-711","label":"171.690 to 171.711","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.690","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.690"},"next":{"citation":"Dialogus contra Luciferianos 171.732-750","label":"171.732 to 171.750","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.732","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.732"},"credit":{"text":"Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}