{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 08. Liber Ruth 10.4.1-20","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 08. Liber Ruth 10.4.1-20","ref":"10.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-08-liber-ruth/10.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-08-liber-ruth/10.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-08-liber-ruth/10.4.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 08. Liber Ruth","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-08-liber-ruth","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"[C. VIII, Cap. IV.] Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic, vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic. Quibus residentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide: quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis: eme, et posside. Sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam. Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in haereditate sua. [C. IX.] Qui respondit: Cedo jure propinquitatis: neque enim posteritatem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor. Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut si quando alter alteri suo jure cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calcea mentum suum, et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. Dixit ergo propinquo [Vulg. addit suo] Booz: Tolle calceamentum tuum, Quod statim solvit de pede suo. At ille majoribus natu, et universo populo, Testes, inquit, vos estis hodie, quod possederim omnia quae fuerunt Elimelech, et Chilion, et Maalon, tradente Noemi, et Ruth Moabitidem uxorem Maalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in haereditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus, et populo deleatur.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 08. Liber Ruth 10.3","label":"Incipit Liber Ruth","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-08-liber-ruth/10.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-08-liber-ruth/10.3"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 08. Liber Ruth 10.4.21-31","label":"10.4.21 to 10.4.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-08-liber-ruth/10.4.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-08-liber-ruth/10.4.21"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 08. Liber Ruth, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp503/tmp503/tmp503.tmp503.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}