{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.14.18-35","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.14.18-35","ref":"12.1.14.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.14.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.14.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.14.18.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"clausum, et derelictum]: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum. Qui mortui fuerint du Jeroboam in civitate, comedent eos canes, qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves coeli, quia Dominus locutus est. Tu igitur surge, et vade in domum tuam, et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer [h. parvulus], et planget cum omnis Israel, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulcrum, quia inventus est sermo bonus super eum [h. in eo] a Domino Deo Israel, in domo Jeroboam. Constituit autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore: et percutiet Dominus [Vulg. addunt Deus] Israel, sicut moveri solet arundo in aqua, et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen: quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum. Et tradet Dominus Israel propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israel. Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est, et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israel juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae [h. Ahian habet hic] prophetae. [T. LVII.] Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel. Dies autem, quibus regnavit Jeroboam, viginti et duo anni sunt [h. non habet), et dormivit cum patribus suis: regnavitque Nadab filius ejus pro eo. [T. LVIII.] Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset: decem et septem annis regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.14.1-17","label":"12.1.14.1 to 12.1.14.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.14.1"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.14.36-53","label":"12.1.14.36 to 12.1.14.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.14.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.14.36"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}