{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.8.32-47","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.8.32-47","ref":"12.1.8.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.8.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.8.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.8.32.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Et nunc, Domine Deus Israel, firmentur verba tua, quae locutus es servo tuo David patri meo. Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? [T. XXII.] Si enim [h. Ecce coelum] coelum, coeli coelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi? Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus,Domine Deus meus: audi hymnum et orationem, quam servus tuus orat coram te hodiem: ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem [h. Super locum de quo dixisti, erit nomen meum ibi ad audiendam orationem], quam orat ad te servus tuus in loco isto. Ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel, quodeumque oraverint in loco isto: et exaudies in loco habitaculi tui in coelo: et cum exaudieris, propitius erit. Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum, quo teneatur astrictus; et venerit propter juramentum, coram altari tuo in domum tuam [h. hanc]: tu exaudies in coelo: et facies, et judic…bis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus: justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam. Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos [h. inimicum suum] (quia peccatorus est tibi) et agentes poenitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et [h. non habet] oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac: exaudi in coelo, et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum. Si clausum fuerit coelum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, poenitentiam egerint nomini tuo [h. et confitentes nomini tuo], et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam: exaudi eos in coelo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israel: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.8.18-31","label":"12.1.8.18 to 12.1.8.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.8.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.8.18"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.8.48-60","label":"12.1.8.48 to 12.1.8.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.8.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.1.8.48"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}