{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.16.57-81","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.16.57-81","ref":"12.2.16.57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.16.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.16.57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.16.57.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"viri] de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo. Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis. Et fecit quod malum erat coram Domino [h. in oculis Domini]: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus Phacee regis Israel venit Theglath-Phalasar rex Assur, et cepit Aion, et Abel-Domum-Maacha, et Janoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilaeam, universam terram Nephthali [Ms. Nephthalim ], et transtulit eos in Assyrios. [T. CLXXXIII.] Conjuravit autem, et tetendit insidias Osee filius Ela [h. Rebellavit [autem Osee filius Ela] contra Phacee filium Romeliae, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vicesimo anno Joatham filii Oziae. Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt [h. ecce scripta sunt] in libro Sermonum dierum regum Israel? [T. CLXXXIV.] Anno secundo Phacee, filii Romeliae regis Israel, regnavit Joatham filius Oziae regis Juda. Viginti quinque annorum [h. Filius xxv annorum] erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa, filia Sadoc. Fecitque quod erat placitum coram Domino [h. in oculis Domini]: juxta omnia quae fecerat Ozias pater suns, operatus est. Verumtamen excelsa non abstulit [h. non sunt ablata ]: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis: ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam. Reliqua autem sermonum Joatham, et universa [h. non habet], quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? In diebus illis coepit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae. [T. CLXXXV.] Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui, et regnavit Ahaz filius ejus pro eo.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.16.27-56","label":"12.2.16.27 to 12.2.16.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.16.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.16.27"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.17.1-31","label":"12.2.17.1 to 12.2.17.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.17.1"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}