{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.3.1-32","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.3.1-32","ref":"12.2.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.3.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"[T. CXVI, Cap. IIΙ.] Joram vero filius Ahab regnavit super Israel in Samaria anno octavo decimo Josaphat regis Judae. Regnavitque duodecim annis. Et fecit malum coram Domino [h. in oculis Domini], sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas [h. titulum]; Baal, quas fecerat paler ejus. Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit, nec recessit ab eis. Porro Messa rex [Ms. Mesa] Moab nutriebat pecora multa [h. non habet], et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum, cum velleribus suis. Cumque mortuus fuisset Ahab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel [h. praevaricatus est rex Moab in rege Israel]. Egressus igitur rex Joram in die illa de Samaria, recensuit universum Israel. [T. CXVII.] Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me, veni mecum [h. veniesne mecum] contra eum ad praelium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus: equi mei, equi tui [h. Sicut ego sum, ita et tu, et sicut populus meus, ita et populus tuus, et sicut equi mei, ita et equi lui]. Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumaeae [h. per viam deserti Idumaeae]. [T. CXVIII.] Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Juda, et rex Edom, et circumierunt per [h. non habet] viam septem dierum, nec erat aqua exercitui, et jumentis quae sequebantur eos [h. quibus sedebant]. Dixitque rex Israel: Eheu, congregavit nos Dominus [h. Eheu quoniam vocavit Dominus] tres reges, ut traderet in manu Moab. Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur [h. ut consulamus) Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israel: Est hic Elisaeus filius Saphat, qui fundebat [h.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.2.54-64","label":"12.2.2.54 to 12.2.2.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.2.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.2.54"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.3.33-59","label":"12.2.3.33 to 12.2.3.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.3.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.3.33"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}