{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 11. Liber Isaiae Prophetae 3","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 11. Liber Isaiae Prophetae 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-11-liber-isaiae-prophetae/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-11-liber-isaiae-prophetae/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-11-liber-isaiae-prophetae/3.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 11. Liber Isaiae Prophetae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-11-liber-isaiae-prophetae","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Nemo cum Prophetas versibus viderit esse descriptos metro eos aestimet apud Hebraeos ligari, et aliquid simile habere de Psalmis, vel operibus Salomonis; sed quod in Demosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et commata, qui utique prosa, el non versibus conscripserunt: nos quoque utilitati legentium providentes, interpretationem novam, novo scribendi genere distinximus. Ac primum de Isaia sciendum, quod in sermone suo disertus sit: quippe ut vir nobilis et urbanae eloquentiae, nec habens quidpiam in eloquio rusticitatis admistum. Unde accidit, ut prae caeteris, florem sermonis ejus translatio non potuerit conservare. Deinde etiam hoc adjiciendum, quod non tam propheta, quam evangelista dicendus sit. Ita enim universa Christi Ecclesiaeque mysteria [Al. ministeria] ad liquidum prosecutus est, ut non eum putes de futuro vaticinari, sed de praeteritis historiam texere. Unde conjicio, noluisse tunc temporis, Septuaginta Interpretes fidei suae sacramenta perspicue ethnicis prodere, ne sanctum canibus, et margaritas porcis darent: quae [Al. qui] cum hanc ditionem legeritis, ab illis animadvertetis abscondita. Nec ignoro quanti laboris sit Prophetas intelligere, nec facile quempiam posse judicare de interpretatione, nisi intellexerit ante quae legerit: nos quoque patere morsibus plurimorum, qui stimulante invidia, quod consequi non valent, despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum; et nihilominus hoc a fastidiosis lectoribus precor, ut quomodo Graeci post Septuaginta Translatores, Aquilam et Symmachum et Theodotionem legunt, vel ob studium doctrinae suae, vel ut Septuaginta magis ex collatione eorum intelligant: sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius, et postea despiciant: ne videantur, non ex judicio, sed ex odii praesumptione ignorata damnare. Prophetavit autem Isaias in Jerusalem, et in Judaea, necdum decem tribubus in captivitatem ductis: ac de utroque regno, nunc commistim, nunc separatim, texit oraculum. Et cum interdum ad praesentem respiciat historiam; et post Babyloniam captivitatem reditum populi significet in Judaeam: tamen omnis ei cura de vocatione gentium, et adventu Cbristi esi. Quem quanto plus amatis, o Paula et Eustochium, tanto magis ab eo petite, ut pro obtrectatione praesenti, qua me indesinenter aemuli laniant, ipse mihi mercedem restituat in futuro: qui scit me ob hoc in peregrinae linguae eruditione sudasse, ne Judaei de falsitate Scripturarum Ecclesiis ejus diutius insultarent.","prev":null,"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 11. Liber Isaiae Prophetae 13.1","label":"Incipit Liber Isaiae Prophetae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-11-liber-isaiae-prophetae/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-11-liber-isaiae-prophetae/13.1"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 11. Liber Isaiae Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp506/tmp506/tmp506.tmp506.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}