{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.4","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.4","ref":"18.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.4.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae","urn":null},"verse":false,"words":150,"text":"Et filii dura facie, et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te: et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum. Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas: Quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt. Tu autem, fili hominis, audi quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est: Aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibi. Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.3","label":"Incipit Liber Ezechielis Prophetae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.3"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.5","label":"Incipit Liber Ezechielis Prophetae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.5"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp509/tmp509/tmp509.tmp509.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}