{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 1.1-16","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 1.1-16","ref":"1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/1.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Eusebius Hieronymus Sophronio suo, Salutem. Scio quosdam putare Psalterium in quinque libros esse divisum, ut ubicumque apud Septuaginta Interpretes scriptum est, γίνοιτο,γένοιτο,ιά id est, fiat, fiat, finis libri sit, pro quo in Hebraeo legitur: amen, amen …. Nos autem Hebraeorum auctoritatem secuti, et maxime apostolorum, qui semper in novo Testamento Psalmorum librum nominant, unum volumen asserimus. Psalmos quoque [Al. Psalmosque] omnes corum testamur auctorum, qui ponuntur in titulis, David scilicet, Asaph. Et Idithun, filiorum Core, Eman Ezrahitae [Al. Israelita], Moisi et Salomonis, et reliquorum, quo- Ezras uno [Al. uno] volumine comprehendit. Si enim amen …, pro quo Aquila transtulit πεπιστωμένως, in fine tantummodo librorum poneretur, et non inter aum, aut in exordio, aut in calce sermonis, sive sententiae, numquam et Salvator in Evangelio loqueretur: Amen, amen dico vobis; et Pauli epistola in medio illud opere continerent. Moses quoque et Jeremias, et coeteri in hunc modum multos haberent libros, qui in mediis voluminibus suis amen … frequenter interserunt. Sed et numerus viginti duorum Hebraicorum librorum, et mysterium ejusdem numeri commutabitur, Nam et titulus ipse Hebraicus, sephar thallium …, quod interpretatur, volumeri hymnorum, Apostolicae auctoritati congruens, non plures libros, sed unum volumen ostendit. Quia igitur nuper cum Hebraeo disputaus, quaedam pro Domino Salvatore de Psalmis testimonia protulisti, volunsque ille te illudere, per sermones pene singulos asserebat, non ita haberi in Hebraeo, ut tu de Septuaginta Interpretibus opponebas, studiosissime postulasti, ut post Aquilam et Symmachum et Theodotionem, novam editionem Latino sermone transferrem. Aiebas enim te magis interpretum varietate turbari, et amore [Al. amorem tuum] quo taberis, vel translatione, vel judicio meo esse contentum. Unde impulsus a te, cui et quae possum, debeo, et quae non possum, rursum me obtrectatorum latratibus tradidi, maluique te vires potius meas, quam voluntatem in amicitia quaerere.","prev":null,"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 1.17-28","label":"1.17 to 1.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/1.17"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}