{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.138","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.138","ref":"34.138","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.138","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.138.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Quantum longe est oriens ab occidente: tantum longe fecit a nobis scelera nostra: Sicut miseretur pater filiorum, miserius est Dominus timentibus se: Ipse enim novit plasmationem [h. cogitationem] nostram: recordatus est quia pulvis sumus. Homo … quasi herba dies ejus: sicut flos agri sic florebit. Quia spiritus per transiit eum, et non subsistet: et non cognoscet eum ultra locus ejus. Misericordia autem Domini ab aeterno [h. a saeculo], et usque in aeternum [h. in saeculum] super timentes eum: et justitia ejus in filios filiorum. His qui custodiunt pactum ejus, et recordantur praeceptorum ejus ad faciendum [Al facienda] ea. Dominus in coelo stabilivit thronum suum, regnum illius omnium dominatur. Benedicite Domino, angeli ejus, fortes robore, facientes verbum ejus: obedientes voci sermonis ejus. Benedicite Domino, omnes exercitus ejus, ministri ejus qui facitis placitum illius. Benedicite Domino, universa ope… ejus, in omnibus locis potestatis ejus: benedic, anima mea. Domino, [CIV.] Benedic, anima mea, Domino. Domine Deus meus, magnificatus es nimis. Gloria et decore indutus es: amictus luce quasi vestimento: Extendens caelos ut pellem, Qui tegis [h. texit] aquis caenacula ejus: Qui ponis [h. posuit] nubes currum suum: qui ambulas [h. ambulat] super pennas venti. Qui facis angelos tuos [h. facit angelos suos] spiritus: ministros tuos [h. suos] ignem urentem. Qui fundasti [h. fundavit] terram super bases suas [Al. basem suam]: non commovebitur [h. ut non commorentur] in saeculum et in saeculum [h. et ultra]. Abysso [Al. abyssum] quasi vestimento operuisti eam: super montes stabunt aquae. Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt. Ascendent montes et descendent campi, ad locum quem fundasti eis. Terminum posuisti quem non pertransibunt: nec revertentur ut operiant terram. Qui emittis fontes in convallibus, ut inter medios montes ambulent.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.137","label":"Incipit Liber Psalmorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.137"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.139","label":"Incipit Liber Psalmorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.139"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}