{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.68.1-40","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.68.1-40","ref":"34.68.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.68.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.68.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.68.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Noli timere cum ditatus fuerit vir. cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Neque enim moriens tollet omnia: nec descendet post eum gloria ejus. Quia animae suae in vita sua benedicet: laudabunt te, cum bene fuerit tibi. Intrabit (Al. intrabunt) usque ad generationem patrum suorum: usque ad finem non videbunt lucem. Homo cum in honore esset, non intellexit: comparavit se jumentis, et silebitur. CANTICUM [h. PSALM.] ASΑΡΗ. [L.] Fortis Deus Dominus locutus est, et vocavit terram: ab ortu solis usque ad occasum ejus. De Sion perfecta decore Deus [Al. lac. Deus] apparuit. Veniet Deus noster, et non tacebit: ignis coram eo vorabit, et in circuitu ejus tempestas valida. Vocabit caelum desursum, et terram, ut judicet populum suum. Congregate mihi sanctos [h. misericordes] meos: qui feriunt pactum meum in sacrificio. Et annuntiabunt coeli justitiam ejus: quia Deus judex est ipse. Semper. Audi populus meus [Al. popule], et loquar, Israel, et contestabor te. Deus Deus tuus ego sum. Non propter victimas tuas arguam te, et holocautomata tua coram me sunt. Semper. Non accipiam de domo tua vitulum [h. taurum]: neque de gregibus tuis hircos. Mea sunt enim omnia animalia silvarum [h. silvae]: pecudes [h. beemoth] in montibus millium. Scio omnes aves montium, et universitas agri [h. ziz dicitur, nomen est avis] mei mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis et plenitudo ejus. Numquid comedam carnem [Al. carnes] taurorum: aut sanguinem hircorum bibam? Immola Deo laudem, et redde altissimo vota [Al. lac. vota] tua. Et invoca me in die tribulationis: liberabo te, et glorificabis me. Impio autem dixit Deus: quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum, et ut assumas pactum meum in ore tuo? [h.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.67","label":"Incipit Liber Psalmorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.67"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.68.41-73","label":"34.68.41 to 34.68.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.68.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.68.41"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}