{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.8","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.8","ref":"34.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.8.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"in reti quod absconderunt, captus est pes eorum. Agnitus est Dominus judicium faciens, in opere manuum [h. palmarum] suarum corruit impius. Sonitu Semper, Convertantur impii in infernum, omnes gentes quae oblitae sunt Deum. Quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper: exspectatio pauperum peribit in perpetuum. Surge, Domine, non confortetur homo: judicentur gentes ante faciem tuam. Pone, Domine, terrorem eis: sciant gentest homines esse se. Semper. quare, domine, stas a longe, [IX.] Despicies in temporibus angustiae, In superbia impii ardet pauper: capiantur in sceleribus quae cogitaverunt. Quia laudabitur impius in desiderio animae suoe, et avarus applaudens sibi blasphemavit Dominum. Impius secundum altitudinem iroe suoe non requiret: nec [Al. non] est Deus in omnibus cogitationibus ejus. Parturiunt viae ejus in omni tempore: longe [h, in excelso] sunt judicia tua a facie ejus, omnes inimicus suos despicit. Loquatur in corde suo, Non movebor: in generatione et generatione ero sine malo. Maledictione os ejus plenum est, et dotis et avaritia sub lingua ejus dolor et iniquitas. Sedet insidians juxta vestibula in absconditis interficit innocentem: oculi ejus robustos circumspiciunt. Insidiatur in abscondito. quasi leo in cubili; Insidiatur ut rapint pauperem: rapiet pauperem cum [Al. dum] attraxerit eum ad rete suum. Et confractum subjiciet, et irruet viribus suis valenter. Dixit in corde suo, Oblitus est Deus: abscondit faciem suam, non respiciet in perpetuum. Surge, Domine Deus [h.o Deus], leva manum tuam, noli oblivisci pauperum, Quare blasphemat impius Deum, dicens in corde suo quod non requiras. Vides [h. Vidisti] quia tu laborem et furorem respicis, ut detur in manu tua: Tibi relinquuntur [Al. derelinquuntur] fortes tui,","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.7","label":"Incipit Liber Psalmorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.7"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.9","label":"Incipit Liber Psalmorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.9"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}