{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.53.1-15","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.53.1-15","ref":"39.53.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.53.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.53.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.53.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"quinque. Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. Hucusque Danielem in Hebraeo volumine legimus. Caetera quae sequuntur usque ad finem libri, de Theodotionis editione translata sunt. [Visio XI.] Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joacim: Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis, et timentem Deum: parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. Erat antem Joacim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Judaei, eo quod esset honorabilior omnium. Et constituti sunt duo senes judices in anno illo: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. Isti frequentabant domum Joacim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. Et videbant eam senes quotidie ingredientem,et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam ejus: et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent coelum, neque recordarentur judiciorum justorum. Erant enim ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea: et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: Eamus domum, quia prandii hora est. Egressi recesserunt a se. Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communistatuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, eum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat: et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.52","label":"Incipit Liber Danielis Prophetae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.52"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.53.16-35","label":"39.53.16 to 39.53.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.53.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.53.16"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp516/tmp516/tmp516.tmp516.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}