{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.41","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.41","ref":"45.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.41.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban ) vicesima et tertia illius die, scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Judaeos, et ad principes, procuratoresque et Judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque Aethiopiam praesidebant, provinciae atque provinciae, populo et populo, juxta linguas et litteras suas, et Judaeis, ut [Al. prout ] legere poterant, et audire. Ipsaeque epistolae, quae regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatae sunt, et missae per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis praevenirent. Quibus imperavit rex, ut convenirent Judaeos per singulas civitates, et in unum praeciperent congregari, ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos, cum conjugibus ac liberis et universis domibus, et interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est, tertia decima mensis duodecimi Adar. Summaque epistolae haec fuit, ut in omnibus terris ac populis, qui regis Assueri imperio subjacebant, notum fieret, paratos esse Judaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis: Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes, et edictum regis pependit in Susis.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.40","label":"Incipit Liber Esther","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.40"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.42","label":"Incipit Liber Esther","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.42"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp519/tmp519/tmp519.tmp519.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}