{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.49","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.49","ref":"45.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.49.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Susceperuntque Judaei in solemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat. Aman enim filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos, atque deleret: et misit Phur, quod nostra lingua vertitur in sortem. Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus, litteris regis irriti fierent, et malum, quod contra Judaeos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt truci, atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim, id est, sortium, eo quod Phur, id est, sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quae gesta sunt, epistolae, id est, libri hujus, volumine continentur: quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt Judaei super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum voluerunt [Al. voluerint) copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere: quod scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus. Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio. et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies Phurim, id est, sortium, non observentur a Judaeis, ei ab eorum progenie, quae his caeremoniis obligata est.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.48","label":"Incipit Liber Esther","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.48"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.50","label":"Incipit Liber Esther","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.50"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp519/tmp519/tmp519.tmp519.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}