{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.53","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.53","ref":"45.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.53.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista. Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. Duo autem dracones: ego sum, et Aman. Gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judaeorum. Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos do omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes: et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est haereditatis suae. Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.52","label":"Incipit Liber Esther","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.52"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.54","label":"Incipit Liber Esther","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.54"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp519/tmp519/tmp519.tmp519.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}