{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.58.1-17","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.58.1-17","ref":"45.58.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.58.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.58.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.58.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"verant. Hucusque exemplar epistolae. Quae sequuntur, post eum locum scripta reperi, ubi legitur. Pergensque Mardochaeus, fecit omnia quae ei mandaverat Esther. Nec tamen habentur in Hebraico, et apud nullum penitus feruntur interpretum. Mardochaeus autem deprecatus est Dominum memor omnium operum ejus, et dixit: Domine Domine, rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. Tu fecisti coelum et terram, et quidquid coeli ambitu continetur. Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuae. Cuncta nosti, et scis, quia non pro superbia et contumelia, et aliqui gloriae cupiditate, fecerim hoc ut non adorarem Aman superbissimum (libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem), sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem excepto Deo meo. Et nunc, Domine rex Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici perdere, et haereditatem tuam delere. Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto. Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo: et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium. Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. [Cap. XIV.] Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat. Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis, omniaque loca, in quibus lactari ante consueverat, crinium laceratione complevit. Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus praeter te nullus auxiliator est alius.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.57","label":"Incipit Liber Esther","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.57"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.58.18-27","label":"45.58.18 to 45.58.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.58.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.58.18"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp519/tmp519/tmp519.tmp519.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}