{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 4","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/4.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 26 Liber Judith","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum: et dinumeravit viros in expeditionem, sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, ct e equitum sagittariorum duodecim millia. Omnemque expeditionem suam fecit praeire in multitudine innumcrabilium camelorum, cum his qui [Al. quae] exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta gregesque ovium, quorum non erat numerus. Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit. Aurum vero et argentum, de domo regis assumpsit multum nimis. Et profectus est ipse, et omnis exercitus, cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis qui cooperuerunt faciem terræ, sicut locustae. Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Cilicix, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem. Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, praedavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismael [Al. Israel], qui erant contra faciem deserti, etf ad austrum terræ Cellon. Et transivit Euphratem, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quae erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare: et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum. Abduxitque omnes filios Madian, et praedavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii. Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores et vineas fecit incidi: et cecidit timor illius super omnes inbabitantes terram.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 3","label":"Incipit Liber Judith","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/3"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 5","label":"Incipit Liber Judith","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/5"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp522/tmp522/tmp522.tmp522.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}