{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 3","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/3.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"italorum autem animœ in manu Dei sunt, et non tanget illo. tormentum mortis. Viti sunt oculis insipientium mori: et œstimata est afflictio exitu. illorum. Et quod a nobis est iter, exterminium: illi autem tunt in pace. Et si coram hominibus tormenta passi aunt,.pet illorum immortalitate plena est. Jn paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. • Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quali holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Fulgebunt jutli, et tamquam tcintillce in arundineto discurrent. Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. Qui confidunt in illo, intelligent veritatem: et fideles in dilectione acquietcent illi: quoniam donum et pax ett electi. ejut. Impii autem tecundum quæ cogitaverunt, correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. Sapientiam enim, et ditciplinam qui abjicit, infelix est: et vacua eat spes illorum, et labores tine fructu, et inutilia opera eorum. Muliere. eorum intensatœ 'unt, et nequissimi filii eorum. Maledicta creatura eorum, quoniam felix eat sterilis: et incoinquinata, quœ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in retpectione animarum sanctarum. Et spado, qui non operatus eat per manus suas iniquitatem, nec cogiiavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. Bonorum enim laborum gloriotut est fructus, et quæ non concidat radix sapientiœ. Filii autem adulterorum in consummatione erunt 'et ab iniquo thoro semen exterminabitur. Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novittima senectus illorum. Et Ii celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. Nationis enim iniquœ dira sunt consummationes.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 4","label":"Capit Ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/4"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 4.1","label":"Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/4.1"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp528/tmp528/tmp528.tmp528.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}